

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 5: Versus 31
Si ego testimonium.. Dico de identitate essentiae suae cum Patre, ex qua vivunt non corpora quae non sentiunt, sed animae rationales mediae inter Deum et corpora: dicto etiam de minoritate humanitatis, in qua scilicet moritur, resurgit, suscitat corpora et judicat: supponit de testimoniis suis quae non indiget habere ab homine, quia habet ab operibus quae Pater dedit et ab ipso Patre. Habet tamen et ab hominibus, sed ut a lucernis, id est a Joanne et a Moyse, qui si non possunt conjungere animas Deo, possunt tamen confutare inimicos.